HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CXIX: Quod sanavit principis patrem, et alios

#Act. XXVIII

Contigit autem patrem Publii principis insulae febribus et dysenteria laborare, id est fluxu ventris. Ad quem cum Paulus introisset, et orando imposuisset ei manus, sanavit eum. Quo facto, omnes, qui erant in insula infirmi accedebant ad eum, et sanabantur. Post menses autem invenerunt navem Alexandrinam, quae in insula Mitilene hiemaverat, cui nomen erat castrum insigne, cui scilicet insulae, quia adhuc ibi apparebant quorumdam castrorum vestigia, quae antiquitus ibi fuerant aedificata, vel cui navi, quia in modum castrorum, erant insignia velis intexta. Alia translatio habet cui erat insigne Castorum, qui gemini sunt Castores, scilicet Castor et Pollux, quos gentiles praecipue in periculo maris invocant, et ideo in littore maris eis templum fecerant. Hoc autem ex alia translatione evidentius est, ubi habetur, cui erat insigne filiorum Jovis. Fabulantur enim gentiles Castorem et Pollucem fuisse filios Jovis. Cum autem ascenderent navem multis honoribus, honoraverunt nos, et posuerunt necessaria in navi. Et cum venissent Syracusam, manserunt ibi triduo, et inde venerunt Rhegium, et inde post unum diem, flante austro venerunt Puteolos, pro quo alii libri habent Puteolosum. Et est nomen insulae, ubi invenerunt fratres, et rogati ab eis manserunt ibi septem diebus. Cum autem audissent adventum eorum fratres qui erant Romae, occurrerunt eis, usque ad forum Appu, id est ab Appio in littore maris constitutum, et de nocte applicantes ibi, invenerunt victualia venalia, ubi constituerant tres tabernas, tres scilicet domos in littore, in quibus exponerentur cibi venales.